라틴어 문장 검색

'adeo' autem, valde scilicet iussit, ut adulescentem adeo nobilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4272)
dextramque amplexus inhaesit ostendit virum et virtutis et hospitalitatis amatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1241)
id est adulescens, cui aetas integra superest, unde Ennius deos aevi integros dicit quibus multum aevi superest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2534)
fuit etiam quidam Ligus, Cycnus nomine, dulcedine cantus ab Apolline donatus, amator Phaethontis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1897)
tu quoque Cydon miserande iaceres, dum sequeris Clytium flaventem prima lanugine malas, id est dum adulescentem sectaris, cuius amore flagrabas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3243)
propter quod poeta Cydonem inducit amatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3253)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9311)
et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2123)
hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se itu- rum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 114)
quam dives p. n. tria sunt quibus amatores possunt pla- cere, divitiis, pulchritudine, cantilena:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 201)
iollas vel ditior amator, vel eius dominus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 571)
nam supra unus dixerat 'triste lupus stabulis, ma- turis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae', item alter 'dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas'. ad cuius amatoris similitudinem pertinet 'aut metuet dulces':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1092)
pastorum musam apud Theocritum est una ecloga, quae appellatur φαρμακεύτρια, in qua inducitur mulier quaedam sacris quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 11)
prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nu- bendo alteri antiqua sponsa fefellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION