라틴어 문장 검색

huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 15:1)
ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 18 2:4)
tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit εὐγένεια, quid sit nobilitas, intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 7:11)
sed, mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 8 2:5)
esse etiam debent in re p. proxime hos can, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 2:2)
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
pluris enim ex omni nobilitate neminem facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 1:5)
vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 6:3)
semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:3)
quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:4)
deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:2)
Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:2)
hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:1)
postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:3)
Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION