라틴어 문장 검색

exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, ne faciant vicibus;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII113)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
dein clamore pari concurritur, et vice teli saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV19)
Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 2:1)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
per quod similiter significatur eum tempus esse a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:2)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:3)
Homerus omnem poesim suam ita sententiis farsit ut singula eius ἀποφθέγματα vice proverbiorum in omnium ore fungantur, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 6:1)
Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 12:4)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
nos, vel si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster, mittemus duos justiciarios per unum quemque comitatum per quatuor vices in anno, qui, cum quatuor militibus cujuslibet comitatus electis per comitatum, capiant in comitatu et in die et loco comitatus assisas predictas.
(Magna Carta 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION