라틴어 문장 검색

Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aereus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:5)
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus, tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:3)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
— Mundus caeli vastus constitit silentio, Et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:5)
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso pro eo quod iussi cesserunt. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:2)
Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:4)
4. Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit, non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus, et racionabiles consuetudines, et racionabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum;
(Magna Carta 6:1)
et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus illius nobis respondere debeat, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo, qui de exitibus respondeant nobis vel ei cui eos assignaverimus;
(Magna Carta 6:2)
et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre, et ille destructionem inde fecerit vel vastum, amittat ipsam custodiam, et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant sicut predictum est.
(Magna Carta 6:3)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
Tunc rura Nemetis Qui tenet, et ripas Aturi, qua litore curvo Molliter admissum claudit Tarbellicus aequor, Signa movet, gaudetque amoto Santonus hoste:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:13)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
dubiam super aequora Syrtin Arentemque feror Libyen, quo tristis Erinnys Transtulit Emathias acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:35)
Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION