라틴어 문장 검색

Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari aestimabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:2)
animas vero sacratorum hominum, quos * zanas Graeci vocant, dis debitas aestimabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 6:2)
Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:4)
quod aut aliter urbem capi posse non crederent, aut etiam, si posset, nefas aestimarent deos habere captivos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:2)
Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipse devotam fieri civitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 6:1)
Quis rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maximeque apud veteres et sanctos viros superba illa gravia indigna Romano imperio aestimantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:2)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
Nec illud cum cura magna relaturus sum, licet, ut aestimo, non omnibus observatum, quod, cum primo versu promisisset producturum sese de Troiae litoribus Aeneam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:1)
Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:1)
Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:4)
Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:1)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 2:1)
Sunt qui aestiment hoc verbum umbracula Virgilio auctore conpositum, cum Varro Rerum divinarum libro decimo dixerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION