라틴어 문장 검색

" Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장36)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: " Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장42)
" Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장20)
et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: "Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장22)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장37)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장41)
Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장47)
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장1)
et erant continentes hunc modum: " Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장2)
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장24)
Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장30)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION