라틴어 문장 검색

itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:6)
atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:7)
quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:4)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:5)
Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:4)
Voluit adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:3)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:4)
Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:8)
poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:5)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)
Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION