라틴어 문장 검색

Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:2)
si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 2:1)
Mors nos aut consumit aut exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:3)
Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:4)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:3)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:5)
Sensum enim hominis nulla exuit virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:5)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:7)
Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 38:1)
Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:1)
Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:1)
Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION