라틴어 문장 검색

Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS48)
tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:5)
In primis venerare deos atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:15)
Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:13)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, votis ominibusque et precibus vocat curvo nec faciem litore dimovet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 55)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
insanire putas sollemnia me neque rides, nec medici credis nec curatoris egere a praetore dati, rerum tutela mearum cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem de te pendentis, te respicientis amici.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)
Romanis sollemne viris opus, utile famae vitaeque et membris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1821)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
etiam si percussus sit a vili aliquo vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut sollicito civitatis statu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:4)
Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장12)
resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:2)
Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:3)
Quid tibi do, ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION