라틴어 문장 검색

Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Classis exercitusque Anglicanus ex quinquaginta quinque hominum millibus tunc temporis constabant, cunctasque colonias foederatas in regiam potestatem redigendi, armisque pacandi, consilium iniere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.89)
Incolae Canadenses, tamen, sese invitissimos ad certamen ineundum praestiterunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.18)
Cum diu, atque marte vario, pugnatum esset, exercitus, tandem, ambo, certamen, loco, vulgo Guilford apud Carolinienses dicto, iniere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.32)
Quodsi cessas aut strenuus anteis, nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0244)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:1)
Heraclitus init quorum dux proelia primus, clarus obscuram linguam magis inter inanis quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:2)
Praeterea si iam perfecto corpore nobis inferri solitast animi vivata potestas tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, haud ita conveniebat uti cum corpore et una cum membris videatur in ipso sanguine cresse, sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:4)
nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:4)
E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aër ater init oculos prior et possedit apertos, insequitur candens confestim lucidus aër, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aëris illius;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:1)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingent­esimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:4)
Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:1)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION