라틴어 문장 검색

primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:1)
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:1)
Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 4:1)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
Appellantur cotidie, efflagitantur, ac iam periculum est ne cogantur ad exhibendum formulam accipere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:2)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
sed licet cessaverint illae tempestate detentae, tu tamen meruisti ut acceptum tibi fieret, quod quo minus exhiberes, non per te stetit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 3:2)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
Per hunc a consulibus postulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 2:3)
Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 5:1)
Addidi hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:3)
Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et invitas, ut quam plurima communicare tecum velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 1:2)
Ornata est - dotes exhibet ipsa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 426)
Septima lux venit non exhibitura sequentem, Et stabat vacuo iam tibi Parca colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 626)
exhibeat vultus noxque diesque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION