라틴어 문장 검색

si invitare nos paulisper pergeret, ibidem obdormissemus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 763)
Ibidem nunc sedent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 618)
tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico manete, dum ego huc redeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 692)
quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 16)
namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 216)
Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 544)
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum verbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2223)
Ibidem una traho.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 417)
ubi amici ibidem opes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 459)
quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem custodiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:17)
nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:15)
Ibidem ad radicem montis fons manat, qui ibidem urbi influit per camporum apertam planitiem, ubi dux Godefridus et Robertus Flandrensis, positis tentoriis, hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:11)
rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:18)
Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si eucharistiam intus haberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:2)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION