라틴어 문장 검색

Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:2)
Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:2)
Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:4)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
Candida Sidonio perlucent pectora filo, Quod Nilotis acus compressum pectine Serum Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:23)
Unus de toto peccaverat orbe comarum Anulus, incerta non bene fixus acu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVI1)
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae Texta, Samiramia quae variantur acu;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII9)
Nonus acu levius vix cocleare tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI7)
Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi, Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII2)
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLV2)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)
victa est Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CL Cubicularia polymita2)
phrygiam chlamydem aut acu pictam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4841)

SEARCH

MENU NAVIGATION