라틴어 문장 검색

igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장7)
paucos erumpere ausos circumiecti pressere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장9)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
ille ut inritus legationis redit, cetera dissimulans, quae mox erupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장10)
ii cum Samum profecti essent et eodem Chares illorum adventu cognito cum suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum videretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oreretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
ver appropinquabat:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 7:3)
Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 1:1)
in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 3:1)
circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:4)
mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:1)
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:2)
consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 2:5)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION