라틴어 문장 검색

nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권373)
indomitos ut cum Massyla per arva armenti reges magno leo fregit hiatu et contentus abit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권13)
ipse quoque inter agros interque armenta Cupido natus et indomitas dicitur inter equas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 138)
Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 74:1)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
quae ubi omnia foras versa vidit nec in aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 76:2)
ad duo milia ferme effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 196:1)
ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum,extemplo datur ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:1)
is se in eo saltu, qui regiis tum teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes montium eorum amfractus callesque nosse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 123:1)
Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장12)
nec solum in his rebus, sed etiam in pecoribus et armentis haec non ita similiter efficerentur, nisi proprietates singularum terrarum in regionibus ad solis potestatem temperarentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장55)
igitur quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장59)
sin armenta quare de armentis dicit, cum tertius liber ad pecudes divisus sit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1951)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
armenta videtur nove de cervis dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum quibus in armis utimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18510)

SEARCH

MENU NAVIGATION