라틴어 문장 검색

isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장19)
medicamentum utrumque est, cum in vicem adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장23)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장8)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장11)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장16)
Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장7)
at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장50)
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et ventrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장6)
et ne viris deficiant, utique eo die cibum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장36)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장24)
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장36)
16. Abstinentiae vero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장1)
quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장9)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION