라틴어 문장 검색

"quid gemis ingentes caelo paritura nepotes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권273)
"quamvis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui victum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos, ast illam summa leviter - sic namque iubebas - lampade parcentes et inerti strinximus arcu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam35)
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici11)
et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra, sed tu comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso audivere patres, ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solacia natis et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes - quem, Natura!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus13)
alte tamen ac procul intrat altius in sensus maioraque vulnera vincit plaga minor, famulum - quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit - , sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati4)
rumpat frenos dolor iste diesque, si tam dura placent - hominem gemis - heu mihi!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati6)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)
ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae rus proprium magnique ducis mihi munere currens unda domi curas mulcere aestusque levare sufficerent, notas Sirenum nomine rupes facundique larem Polli non hospes habebam, assidue moresque viri pacemque novosque Pieridum flores intactaque carmina discens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis23)
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri42)
nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
haud aliter gemuit per Sunia Theseus litora, qui falsis deceperat Aegea velis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum65)
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes adfatur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum66)
ast ego.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum3)
hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana14)
caeco gemeret Mors elusa barathro longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam64)

SEARCH

MENU NAVIGATION