라틴어 문장 검색

Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:4)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)
ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore torquetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:3)
Sed quare istuc malum adstringo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 5:1)
Simul et emarcuit et induruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:2)
hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:9)
in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:4)
ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere.
(세네카, 행복론, Liber III 30:2)
Utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ?
(세네카, 행복론, Liber III 54:2)
Adstricti sunt in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta avaritia est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:6)
Sic laqueos fera, dum iactat, adstringit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:4)
Quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:7)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION