라틴어 문장 검색

At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장3)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장10)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
"Ipsa enim altitudo attonat summa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:2)
Hoc voluit dicere, attonita habet summa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:5)
quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:5)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:1)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:3)
Vana sunt ista, quae nos movent, quae attonitos habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 5:3)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION