라틴어 문장 검색

"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:29)
"Ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:10)
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:4)
naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:2)
moriendi autem sensum celeritas abstulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:2)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:3)
quis enim putet aut celeritatem ingeni L. Bruto illi nobili- tatis vestrae principi defuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:1)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:3)
quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:3)
Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION