라틴어 문장 검색

Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:6)
"Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus Dedicat et grata sis, dea, mente rogat."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 949)
tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 58)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in ad meridiem versus consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:2)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:1)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
hic temptandae scientiae Atti Navi auguris causa fertur consuluisse eum, an id de quo cogitaret effici posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha34)
nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:1)
Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:2)
id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:2)
nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION