라틴어 문장 검색

namque ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장5)
hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, Antonii adversus divum Augustum socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장3)
M. Silano L. Norbano consulibus Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장1)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장3)
consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, disiecti et ut cuique libitum flentes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장7)
Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장1)
facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장3)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장1)
ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segregari a marito, dividere defensionem coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장4)
per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장13)
Vitellii et Veranii voce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장5)
primus sententiam rogatus Aurelius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장9)
M. Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION