라틴어 문장 검색

Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
Cohaeret hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:1)
addas huc licet ver et autumnum, quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die perdunt, de nocte parvolum acquirunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 3:2)
Fervida vicino flamma vapore nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 235)
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, plenaque purpureo subrubet uva mero, cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, aëre non certo, corpora languor habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 25:1)
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 15)
vota valent meliora, cadit Mezentius ingens atque indignanti pectore plangit humum, venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권612)
Et ver autumno , brumae miscebitur aestas , Atque eadem regio vesper et ortus erit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:10)
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:2)
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:5)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo" (presserat ora vapor):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION