라틴어 문장 검색

Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:3)
Seneca Lucilio suo salutem Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 241)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Venit ad me pro amico blandus inimicus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:5)
Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:1)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 19:4)
Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:6)
Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 14:10)
Scis, quam multa mala blanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:6)
Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:2)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
BLANDVS colore diuerso:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 17:7)
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION