라틴어 문장 검색

Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem, similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 113:1)
Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:5)
Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi vellent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 153:1)
Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus ad hoc nos studium potissimum contulissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:6)
Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id, quod promiserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 9:1)
est enim permagnum - imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 3:1)
Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet oti, ad scribendum potissimum conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:2)
sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:3)
quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:5)
sin autem in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere animos hominum potest, confero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:4)
nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:3)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:5)
non solum ob eam causam fieri volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION