라틴어 문장 검색

cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:5)
Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:9)
Nam dictator quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi appellari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:6)
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:1)
Atque his ipsis temporibus dictator etiam est institutus decem fere annis post primos consules, T. Larcius, novumque id genus imperii visum est et proximum similitudini regiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:3)
Sed tamen omnia summa cum auctoritate a principibus cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus illis a fortissimis viris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus, belli gerebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:4)
G. 3.125 dictatore L. Quinctio dicto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 102:2)
Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:3)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 65:2)
Ita tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 5:2)
cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 65:2)
ita tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus Orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 5:2)
tum exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 4:8)
me non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION