라틴어 문장 검색

Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:6)
Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 2:2)
Arboribus rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:1)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 4:3)
Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 3:1)
Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:4)
Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:5)
Haec in universum de toto genere huius arboris habui dicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:4)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
hi sunt de qualibet arbore brevi spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:2)
Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,stramentis atque virgis iniectis incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruinafacere debuerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 7:1)
deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:3)
Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:1)
Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION