라틴어 문장 검색

interea Diva canenda Bona est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권79)
signi causa canenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권295)
impetus hic sacrae semina mentis habet, fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권6)
"o vates, Romani conditor anni, ause per exiguos magna referre modos, ius tibi fecisti numen caeleste videndi, cum placuit numeris condere festa tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권13)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
"o vates, venientia fata resigna, qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권348)
parva mora est, caelum vates ac numina sumit fitque sui toto pectore plena dei;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권349)
tertia causa mihi spatio maiore canenda est, nos tamen adductos intus agemus equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권380)
Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces, Dent modo di vires in mea verba suas, Carminibusque meis accedant pondera rerum , Quae rata per luctus experiare tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:6)
ut ille Non profecturae conditor historiae . Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum . Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, Invisus pereas deficiente cibo . Utque lyrae vates fertur periisse severae, Causa sit exitii dextera laesa tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:8)
Blaesus cognomine , Cyrae , Orbis in innumeris inveniare locis . Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo , Noxia luminibus spicula condat apis . Fixus et in duris carparis viscera saxis , Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat . Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:2)
" Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:7)
De quo consultus, an esset tempora maturae visurus longa senectae, fatidicus vates "si se non noverit" inquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:5)
Cognita res meritam vati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:1)
Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION