라틴어 문장 검색

ut nomen eius Saliari carmine caneretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장2)
septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장5)
interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum et in cubiculum trahit praeteritaque et instantia, quorum adfatim copia, ac novos terrores cumulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장5)
properata inde accusatio missisque ad Caesarem litteris ordinem fraudis suumque ipsi dedecus narravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장7)
utriusque principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani composui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장2)
nam ipse, haudquaquam sui detractor, unam omnino anguem in cubiculo visam narrare solitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장7)
namque et naufragium narrabat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 11장4)
Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum canere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장1)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장2)
nam oblectamentis principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, inludere voces, quoties caneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장4)
destinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandrinus, canere tibiis doctus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장4)
nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos spernebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장2)
et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장2)
quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장5)
quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION