라틴어 문장 검색

Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris;
(카이사르, 내란기, 3권 64:1)
" Hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.
(카이사르, 내란기, 3권 64:7)
Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M.
(카이사르, 내란기, 3권 65:1)
Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 65:2)
Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.
(카이사르, 내란기, 3권 66:1)
Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant.
(카이사르, 내란기, 3권 66:6)
Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt.
(카이사르, 내란기, 3권 67:2)
Hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire, reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent;
(카이사르, 내란기, 3권 67:4)
ipse diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 67:5)
Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 67:12)
Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur.
(카이사르, 내란기, 3권 68:3)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
Domitium Caesar ei scripsit et, quid fieri vellet, ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus IIII, Lissi I, III Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri depositis, per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit.
(카이사르, 내란기, 3권 78:8)
An non audistis ex eis, qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi factas?
(카이사르, 내란기, 3권 87:5)
Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae.
(카이사르, 내란기, 3권 88:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION