라틴어 문장 검색

M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis familiaribus forte narrabat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 9:1)
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:1)
Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, duxit uxorem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:1)
item 'Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros' satis eruditam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 3:2)
aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 48:2)
O rem ridiculam, Cato, et iocosam dignamque auribus et tuo cachinno.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 561)
ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 562)
qui senectutem a Cicerone defensam resummeret defensandam?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:9)
De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:18)
Hec Cicero. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:23)
Quippe in eius laudem Cicero, contra Epycurum in hiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:27)
In hiis vero que De offitiis de Catone dicebat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:12)
"Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:13)
Si Camaenae omnes, si facundia et suadela ipsa mihi centum ora, vocem ferream, linguamque Ciceronem ipsum eloquio vincentem, darent, haudquaquam Washingtonii Iaudem, tam multis et variis meritis dignam, memorare aut praedicare possum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.28)
Ejus, porro, scribendi ratio, nervis haud carebat, et si Ciceronis facundia in ejus scriptis inveniri non potest, at ingenium, certe, et doctrina non inculta ibi apparent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.107)

SEARCH

MENU NAVIGATION