라틴어 문장 검색

At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:1)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:4)
Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:2)
Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:2)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:2)
Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:1)
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:4)
tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:6)
spiritu retento currere, sed minime in puluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:7)
Vltima minime nocet, prima grauissime.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:3)
Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:7)
Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 64:2)
Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:2)
Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 23:3)
Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION