라틴어 문장 검색

et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 184:2)
Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc .... Romanorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 429:1)
circumibat ipse ordines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 459:2)
extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 227:1)
cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt quam oculis noscuntur, uti statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 322:2)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)
operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:5)
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 121)
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 198)
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 814)
Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 24)
forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, atque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 376)
quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 418)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
nec quemquam conspicor alium in via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION