라틴어 문장 검색

verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 61:1)
et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:2)
rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuriiurando alieno suum donent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:5)
Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testis respondet, eique praecipue vulgo favetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 61:2)
haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 144:2)
In rebus autem omnibus, de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, An sit, Quid sit, Quale sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 146:4)
maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:1)
quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum non causam intuentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 319:3)
summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:4)
nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:5)
quid me torvo vultu intueris, Severe?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:3)
transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:2)
id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 20:1)
id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 32:1)
intueamur ergo omnia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION