라틴어 문장 검색

Nescio quomodo magis vana perturbant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:1)
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
Circumspice tecum singulos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:1)
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:1)
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:1)
" Ante," inquit, " circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 10:4)
Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:2)
Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:1)
Dum tibi tutum non est ad te recedere, circumspice singulos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:2)
Aliquod potius bonum mansurum circumspice.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 3:1)
Ubi tamquam in putri aedificio omnis unctura diducitur, et dum alia excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est, quomodo exeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:3)
Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 6:3)
Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 11:5)
Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:4)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION