라틴어 문장 검색

Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:2)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:2)
clipeis antea Romani usi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 103:1)
dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 103:2)
arma clipei essent illis sarisaeque :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:1)
his vaginae argenteae, baltea argentea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:4)
auratae vaginae, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:5)
et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 662:1)
in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 587:1)
victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 591:1)
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 448:1)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:2)
auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION