라틴어 문장 검색

et postquam superavere Rhodii promunturium quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 257:2)
et ipsam urbem suae potestatis esse volebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra marive ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 297:3)
conclamatum undique est duceret extemplo et uteretur ardore militum qui tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 438:2)
restituebat extemplo civitates quae defecerant a nobis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 615:2)
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentes viae discurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:1)
data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 226:1)
itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:1)
consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 330:1)
ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 378:1)
id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 378:2)
furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 380:1)
ne extemplo gereretur hiems impediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 383:2)
et Q. Fabio Labeoni qui classi praeerat scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent concideret cremaretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 470:1)
et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 524:1)
itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos qui Capitolio atque arci praesident salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 651:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION