라틴어 문장 검색

item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장20)
supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장21)
supra triglyphorum capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiae et sextae partis habens cymatium doricum in imo, alterum in summo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장32)
Columnas autem striari XX striis oportet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장41)
Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장47)
reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장2)
et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장3)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장13)
doricum, ionicum, atticurges.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장2)
supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장15)
Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장19)
contracturae ita uti in doricis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION