라틴어 문장 검색

cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitimis urbibus imperati morabantur Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 301:2)
praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 391:1)
nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 413:1)
Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 675:1)
aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 335:1)
incendio a foro orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 481:2)
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:2)
cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 525:1)
sequantur classem onerariae cum commeatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:2)
, sic nimis multi pro inopia commeatuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:4)
per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 251:1)
nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 482:1)
inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:2)
postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 505:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION