라틴어 문장 검색

Nam si iiij tribus compares habebunt in se iiij totum ternarium et eius tertiam partem, id est j. Et si secundum secundo id est octonarium senario compares, idem invenies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:2)
His igitur ita dispositis si primus primo, secundus secundo, tertius tertio et ceteri ceteris comparentur, superpartiens habitudo procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 2:5)
Non est autem difficile secundum priorum exempla positorum hos quoque et praeter nostra exempla numeros invenire.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:3)
Praeter haec autem alia intervalla inveniri non possunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:27)
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:1)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
si ergo omnis factio dependet a materia, et nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est primum principium, esset impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:3)
omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod facta sit transmutatio in voluntate vel in volente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:3)
Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt.
(카이사르, 아프리카 전기 2:7)
praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.
(카이사르, 아프리카 전기 20:5)
quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum.
(카이사르, 아프리카 전기 26:5)
Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur.
(카이사르, 아프리카 전기 47:4)
Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur.
(카이사르, 아프리카 전기 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION