라틴어 문장 검색

nec quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:1)
mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 3:3)
ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 1:2)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari circumveniebant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 4:1)
quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 3:1)
nobis nihil comperti, ut adfirmare ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:2)
mox compertum publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장3)
id Caecinae per ipsos compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장4)
Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem gnaris, prodebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장5)
postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장14)
nec capi poterant, pernix genus et gnari locorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장3)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
Spurinna comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gallum per litteras docet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장1)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION