라틴어 문장 검색

sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant.
(아풀레이우스, 변명 46:16)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
(아풀레이우스, 변명 65:12)
quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
(아풀레이우스, 변명 66:5)
concedo interim.
(아풀레이우스, 변명 77:20)
quid illi existiment, nauci non putabo;
(아풀레이우스, 변명 89:5)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:8)
quidam Pythagorae eam falso existimant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:12)
rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores.
(아풀레이우스, 플로리다 16:9)
tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est.
(아풀레이우스, 플로리다 16:33)
igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur:
(아풀레이우스, 플로리다 16:76)
"Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luemcontraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION