라틴어 문장 검색

ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권107)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1190)
Insignem meriti virum Quirinum, placitum Deo, urbis moenia Sisciae concessum sibi martyrem conplexu patrio fovent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.1)
"o fas priorum!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1149)
"illa et procaci pessima in nostros deos invecta motu fas profanavit vetus, audax et ipsi non pepercit principi."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1378)
"at fortasse parum fortis matrona sub umbra legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat, vera quibus virtus terrena in corpora fluxit grande per infirmos caput excisura ministros, numquid et intactae post partum virginis ullum fas tibi iam superest?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 114)
"nunc advena nudus nititur antiquos, si fas est, pellere reges!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 151)
Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1126)
"Quaeque fors fortuna est," inquit, "nobis quae te hodie obtulit, Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 327)
mihi iussa capessere fas est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 7:3)
illic fas regna resurgere Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:7)
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION