라틴어 문장 검색

quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2161)
Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.16)
laetus tumescit gaudio praefectus ac spem 1 devorat, aurum velut iam conditum domi maneret gestiens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.44)
subiecta nam sacrario imamque ad aram condita caelestis auram muneris perfusa subter hauriunt.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.147)
"ille, levis quoniam percussor morte negata saevire solis scit dolorum spiculis, hic, quanto interius vitalia condita pulsat, plus dat medellae dum necem prope applicat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.21)
"quod Roma pollet auspicato condita, Iovi Statori debet et dis ceteris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1157)
"sic vernularum, sic senatorum caro tabescit imo cum sepulcro condita est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1204)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
"natura fluxa ac tenuis in solidum coit, quam dispar illis legibus quis condita est!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1399)
"una fides vigeat, prisco quae condita templo est, quam Paulus retinet quamque cathedra Petri, quae docui, docuisse piget:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.7)
conspectu in ipso condita turrium servat salutem virgo Quiritium, nec non et ipsos protegit advenas puro ac fideli pectore supplices.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis2)
signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:7)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON28)
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON30)

SEARCH

MENU NAVIGATION