라틴어 문장 검색

Oebaliae autem turres ait, quas condiderant hi qui de Oebalia venerant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1253)
quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis parentibus nati erubescerent originem suam - nam et Partheniatae appellabantur - , duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis pro- fecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius condiderat, et id auctum habitaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1255)
Oebaliam arcem Tarentinam dicit a Lacedaemonio Oebalo, longe petito epitheto, quia Lacedaemonii duce Phalanto Tarentum condiderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1257)
pellaei canopi Canopus civitas est iuxta Alexandriam, quam Alexander condidit instar chlamydis suae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2871)
Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:1)
Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:1)
neque enim serendi neque colendi nec tempestive demetendi percipiendique fructus neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:3)
neque enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt sed coniugum et liberorum et familiarum suarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:2)
Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 50:3)
At in eo rege, qui urbem condidit, non item;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:6)
neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)
is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:4)
Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum numen virtus accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut conservare iam conditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:6)
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION