라틴어 문장 검색

Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset.
(카이사르, 아프리카 전기 21:7)
tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent;
(카이사르, 아프리카 전기 33:2)
Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem.
(카이사르, 아프리카 전기 49:2)
Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 60:5)
Cispius quo erat missus celeriter pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:3)
Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur.
(카이사르, 아프리카 전기 68:3)
Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
Ita hac opinione fretus tuto se facere posse existimabat.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:5)
Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:6)
Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:12)
Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:1)
Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION