라틴어 문장 검색

quorum varia oratio fuit, partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 555:2)
Insubres Cenomanique et Boi excitis Celinibus Ilvatibusque et ceteris Ligustinis populis Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 97:1)
cum iis copiis in proxima regione provinciae circa Ariminum substiterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 100:2)
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 411:1)
multi comminus congressi, multi fugientes interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 64:1)
pars magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 137:2)
dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 140:2)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 365:3)
istuc quidem ait Romanus par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 418:1)
in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 431:2)
in eo loco ut congrederentur convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 498:1)
ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 113:2)
sub hoc tempore et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, selymbriae substitit, et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION