라틴어 문장 검색

Commune item animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:2)
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:1)
cuius partes duae, iustitia, in qua virtutis est splendor maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:2)
Talis autem sinulatio vanitati est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:5)
Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:3)
Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit homines et caritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:6)
Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:2)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:3)
hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium coniunctionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:2)
Immo vero, inquiet ille, necesse est, siquidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 65:1)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur, repellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION