라틴어 문장 검색

' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:13)
nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contempsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:5)
multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 98:3)
sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 73:1)
An Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem regiones vineae terminavit, contemnendus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:1)
cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:9)
sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:5)
quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:7)
quod si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:6)
eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:2)
Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod in veri investigatione versentur quodque ea, quae plerique vehementer expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent, propterea iustos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:3)
in eo est enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:2)
quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:5)
nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:3)
In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION