라틴어 문장 검색

contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:3)
Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:1)
Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiae sumus, qui vultum nostrum ac sermonem sequantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:1)
Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 209:2)
Curiosum nobis natura ingenium dedit et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida et non uno genere formosa soli- tudini ostenderet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 27:1)
Populo spectante fieri credam quicquid me conscio faciam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:7)
Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod dampnari non potest.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.36)
Venefica torqueatur, donec conscios indicet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.1)
dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.5)
Conscia, inquid, est filia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.22)
Seruus furti tortus Catonem conscium dixit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.25)
furti mei ciuitas conscia est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.8)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:1)
Di coniugales tuque genialis tori, Lucina, custos quaeque domituram freta Tiphyn novam frenare docuisti ratem, et tu, profundi saeve dominator maris, clarumque Titan dividens orbi diem, tacitisque praebens conscium sacris iubar Hecate triformis, quosque iuravit mihi deos Iason, quosque Medeae magis fas est precari:
(세네카, 메데아 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION